FANDOM

2,054,106 Pages

StarIconGreen
LangIcon
Beata Viscera

This song is by Jan Garbarek and appears on the album Officium (1994).

Beata viscera
Marie virginis,
Cuius ad ubera
Rex magni nominis;
Veste sub altera
Vim celans numinis
Dictavit federa
Dei et hominis.

O mira novitas
Et novum gaudium,
Matris integritas
Post puerperium.

Legis mosayce
Clausa misteria;
Nux virge mystice
Nature nescia;
Aqua de silice,
Columpna previa,
Prolis dominice
Signa sunt propera.

O mira novitas
Et novum gaudium,
Matris integritas
Post puerperium.

Solem, quem libere,
Dum purus oritur
In aura cernere
Visus non patitur,
Cernat a latere
Dum repercutitur,
Alvus puepere,
Qua totus clauditur.

O mira novitas
Et novum gaudium,
Matris integritas
Post puerperium.

External links

Community content is available under Copyright unless otherwise noted.