FANDOM

2,054,160 Pages

StarIconGreen
LangIcon
Panzer Hymnus

This song is by Helium Vola and appears on the album Wohin? (2013).

Panzer Hymnus
Lorica (9. Jhd)

Deus impenetrabili tutela
Undique me defende potentia

Mei gibrae pernas omnes libera
Tuta pelta protegente singula
Ut non taetri daemones in latera
Mea librent ut solent iacula:
Tege ergo deus, forti lorica
Cum scapulis umeros et brachia
Tege ulnas cum cubis et manibus
Pugnas palmas digitos cum unguibus!
Opto thronos virtutes archangelos
Principatus potestates angelos
Ut me denso defendentes agmine
Inimicos valeam prosternere
Tege spinam et costas cum artubus
Terga dorsum et nervos cum ossibus
Tege cutem sanguinem cum renibus
Catacrinas nates cum femoribus

Gigram, conas, patham, sennas
Caldum, crassum, rosto, mento,
spinam, costas, gambas, pedes,
talos, ventrem, venas, fibras,
tege, tege, ...

Ut de carne iens imis caream
Et ad alta evolare valeam
Et miserto deo ad aetheria
Laetus vehar regni refrigeria!

External links

Community content is available under Copyright unless otherwise noted.