FANDOM

2,054,160 Pages

StarIconGreen
LangIcon
Fama Tuba

This song is by Helium Vola and appears on the album Helium Vola (2001).

Fama tuba dante sonum
excitata vox preconum
Clamat viris regionum
Advenire virum bonum

Ego caput fero pronum
Tanquam frater sim latronum
Reus inops rationum
Sensus egens et sermonum

Lacrimarum fluit rivus
Quas effundo fugitivus
Intra cetum semivivus
Tuus quondam adoptivus

Nomen vatis vel personam
Manifeste non exponam
Sed quem fuga fecit lonam
Per figuram satis bonam
Ione nomen ei ponam

Voluptate volens frui
Conparabar brute sui
Nec cum sancte sanctus fui
Unde timens iram tui

External links

Community content is available under Copyright unless otherwise noted.