FANDOM

2,054,170 Pages

StarIconGreen
LangIcon
Veni Veni Emmanuel

This song is by Beth Nielsen Chapman and appears on the album Hymns (2004).

Veni, Veni Emmanuel
Captivum solve Israel
Qui gemit in exsilio
Privatus Dei Filio

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel

Veni, O Jesse virgula
Ex hostis tuos ungula
De specu tuos tartari
Educ et antro barathri

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel

Veni, Veni O Oriens
Solare nos adveniens
Noctis depelle nebulas
Dirasque noctis tenebras

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel

Veni, Clavis Davidica
Regna reclude caelica
Fac iter tutum superum
Et claude vias inferum

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel

Veni, Veni Adonai
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice
In Majestate gloriae

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel

Veni, O Sapientia
Quae hic disponis omnia
Veni, viam prudentiae
Ut doceas et gloriae

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel

Veni, Veni, Rex gentium
Veni, Redemptor omnium
Ut salvas tuos famulos
Peccati sibi conscios

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel

Credits

Written by:

Chapman Beth Nielsen

External links

Community content is available under Copyright unless otherwise noted.